- ACTA
- I.ACTAapud Thucyd. l. 4. locus est vicinus Atho monti, ad Aegaeum Pelagus. Vide. Acte.II.ACTAsecretum, et amoenum litus dicitur. Virg. Aen. l. 5. v. 613.At procul in solâ secretoe troades ActâAmissum Anchisen flebant. -----Cic. in Ver. ult c. 25.In actâ cum mulieribus iacebat ebrius.Corn. nepos, sive, ut alii, Aemyl. Probus, in Agesilao. c. 8. Cum in actâ cum suis accubuisset secretum, et amanum litus, etc. Prudent. conra Symmachum:Invenit expositum secreti in littoris actâ.Parco aliis, qui usi hâc voce, videlicer Turpilio citato a Nonio, Val. Flacco Argon. 5. Victorino, et S. Ambrosio 5. Hexam. Unicum producam Plut. cuius verba, 4. Sympos. Qu. 4. Latine sic se habent, Quid bone Iuppiter volunt sibi. qui ad oblectationem se mutuo invitantes dicunt, Hodie in acta cenabimus? nonne, quod in littore cenam, ut est, suavissimam esse sentiunt? Non quidem propter fluctus, aut lapillos (quis enim in littore Lecythum et Capparim mensd adbibeat?) Sed quod copiosiacrecentes pisces mensam sint structuri. Adde quod omnium aliorum opsoniorum pretium exceditur a marino. Nic. Lloydius.III.ACTAstricte proprieque dicuntur gesta ab eo, qui togatus in Republ. cum potestate imperioque versatus est. Sic apud Ciceronem Philipp. I. Acta Casaris et Acta Gracchi. Inde quae per Magistratum gesta in literas publicas relata sunt. Vide Plin. Iun. Epist. ad Valerian. Acta κατ᾿ ἐτροχην` saepe, saepe, Acta publica et commemarii Principis seu Magistratuum: Aeschines Δημόσια vocat γράμματα. Acta, igitur libri seu tabulae erant, in quibus scribebantur res gestae Principis, aut Populi aut etiam Leges, Cic. 1. et 2. Philipp. etc. Postea consuetudine sermonis factum, ut literae omnes, de quorumlibet Iudicum sententiis perscriptae, Actorum nomine censerentur. Item quodcumque apud Ius dicentem, ad causam sive publicam sive privatam pertinens, gestum, eiusque auctoritate literis mandatum esset, Imperat. l. 2. C. de eden. Graec. ὑπόμνήματα, Gall. Regesta. Vide Calvinum Lexic. Iurid. et infra Regesta. Scribi autem olim consuevere Acta, in linteis libris, ut dicetur suô locô. Vide quoque in voce Elephantini libri; et asservabantur in Aede Saturni, de quo etiam infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.